라틴어 문장 검색

Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 47:5)
cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime nuper pronuntiantem quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur superbi, morabantur periti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:2)
Benivoli coniunctio animio maxima est cognatio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 059)
Officium benivoli animi finem non babet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 472)
Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae prouisionis responsum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.6)
etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:10)
uir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime conparandus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:10)
Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:5)
forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:7)
quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:7)
rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:9)
tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris reducere ualebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:13)
Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2147)
Alcesimarchvs Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION