라틴어 문장 검색

Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:1)
Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit,frigoribus adfligitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 2:3)
quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:2)
Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:3)
Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:1)
Cicer, quod arietillum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:1)
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:1)
Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:1)
Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:1)
Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:1)
At quae aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:2)
Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:7)
Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:2)
quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 8:3)
Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION