라틴어 문장 검색

Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 19:1)
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:1)
post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:3)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saevitiam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:7)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
Cum tot in hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, Saevitia est voluisse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:63)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido, Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:39)
sic Lucanus de Caesare saevitia est voluisse mori (5.687). arva aliena blande, quasi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3112)
minoia regna Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1429)
saevit in absentes fantasiam saevitiae expressit, qua lupi sic circa caulas fremunt, ut in ipsis animalibus solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 621)
et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc quidem commoventur dolore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7326)
tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crude- litati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 504)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION