라틴어 문장 검색

quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 4:1)
primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 3:1)
rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 1:6)
fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 7 3:3)
innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 3:1)
et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicae , tibi provincialem dedit, si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros vincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 15장 1:1)
is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 3:6)
non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:6)
Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 4:2)
Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, turn omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:1)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:4)
quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:5)
nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION