라틴어 문장 검색

tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis onerantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장5)
ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장31)
nam si in pendentibus onera fuerint parietum aut columnarum, non poterint habere perpetuam firmitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장4)
itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장12)
itaque, quoniam sexto volumine privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et venustatem et firmitatem habere possint, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말64)
cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장28)
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION