라틴어 문장 검색

Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 41:2)
si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:3)
Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:1)
Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:1)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:2)
ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:2)
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:3)
Ita enim nos decimum diem deinde nonum et postea octavum dicimus, ut Athenienses δεκάτην καὶ ἐννάτην φθίνοντος soliti sunt dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 41:1)
Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses ἀλεξίκακον appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:1)
Hanc vocem, id est ἵε Παιὰν, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei adversus Amazonas Theseo regnante.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:1)
Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:2)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5312)
sed hoc Atheniense Palladium a veteribus Troianis Ilium translatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16623)

SEARCH

MENU NAVIGATION