라틴어 문장 검색

Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:19)
Cum fraternus amor fraude laborat, Mentiturque manus dextra sorori?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:10)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Aurei vero sigilli nobilitas, quae ut jaspidum stellabat siderea multitudo, praefatae virginis diescebat in dextera.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:15)
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae, [0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae, Vocis inauditae miracula voce canebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:12)
Ille vero calamum papyreae fragilitatis nunquam a suae inscriptionis ministerio feriantem manu ferebat in dextera;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:7)
Post hujus inscriptionis solemnitatem, dexterae manui continuae depictionis fatigatae laboribus, sinistra manus tanquam sorori fessae subveniens, picturandi officium usurpabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:18)
dextera manu pugillaribus potita;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:19)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
Ipso etenim in regno amplissimo conspiratio et conjuratio sancta hujus viae, datis dextris, inter potentissimos exivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:13)
Quem quidam magnifici primores sunt secuti, Robertus comes Northmannorum, et Stephanus Blesensium princeps, sic semper viam ad dexteram insistentes ac moderantes ut amplius milliari a confratribus non elongarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:4)
Dux suique contubernales cum episcopo Podiensi et Reymundo comite semper ad dexteram tendebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:5)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)
Factis omnibus capitaneis voluntariis, sub admonitione summae fidei ad invicem datis dextris indictum est ne istud verbum palam fieret, sed suppressum silentio nulli pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION