라틴어 문장 검색

si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem coniciantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:3)
istum audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:5)
Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vitiosissimus orator explicare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:2)
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
C.D. 19.21 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 50:2)
Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:4)
Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:8)
C.D. 14.23 ut filiis imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coerceri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:10)
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:6)
illud vero idem Caecilius vitiosius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:4)
O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:2)
Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 44:3)
animi enim integri, non vitiosi est corporis divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:3)
Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION