라틴어 문장 검색

ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:2)
Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:6)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:12)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:1)
Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:4)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non caritati civium, non plebis saluti.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:5)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Nec qualemcumque, sed quae de ratione simul et affectu procedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:25)
Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:26)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION