라틴어 문장 검색

Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 2:1)
Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 6:1)
Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 3:3)
Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:1)
Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 6:1)
Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 4:2)
Allapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii quidam ut affectatum et vile carpebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 1:1)
natus enim illic, diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 2:2)
Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito, adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore Thalassius clamitabant, inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 16:2)
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 2:1)
Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens, adulando deformiter, tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat, lacrimas fingens et gemitum, ut Iuliani ad eos mitteret caput, perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:3)
Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 20:1)
Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 2:1)
Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi, victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainan superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi, praefecti praetorio, sceleste iuvantibus paucis, in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 17:2)
Quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt, eo usque propagatis honoribus, ut ad nostri memoriam temporis, non nisi Arsacides (si sit usquam) in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae assidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat, ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION