라틴어 문장 검색

Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:1)
Vereor tamen ne hisce conatibus admirationis, qua jamdiu Celsum colui, majorem rationem habuerim quam virium mearum exiguitatis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.11)
Recte sane agnovit Targa quibusnam in rebus reprehendenda esset editio Lindenii, qui nimia temeritate, ne dicam audacissima protervitate, Celsi verba emendare conatus est;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.15)
Itaque quid unoquoque loco scripserit noster eruere constitui, atque hac ratione omnia quae aperte glossematum speciem referunt, e Celsi contextu, id quod jam ante me sat frequenter facere aggressus est Targa, expellere conatus sum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.91)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)
ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 1:5)
interdum ad perniciem quoque procedit, oriturque acutus morbus, qui πλευριτιχόσ a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 1:5)
quae ex stercore, ex cruditate eo delapso, fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 2:2)
quisnam conatus adire has iactat vitasse manus?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:181)
nec Mulciber auctor mendacis clipei fabricataque vatibus arma conatus iuvere tuos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:58)
ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:4)
Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:3)
Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 1:1)
Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:1)
Id impositum perniciem commovet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION