라틴어 문장 검색

Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:4)
nam quia in aeternitate, nihil praeteritum aut futurum, sed tantummodo praesens, idcirco adverbio temporis praesentis, pro aeternitate est usus dicendo, hodie, pro aeternaliter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:34)
volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3764)
fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 71:1)
Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION