라틴어 문장 검색

aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima uoce:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 1:1)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 3:1)
igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 4:2)
Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 8:1)
Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 10:1)
At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 26:1)
Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius ruinas hostis intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 28:2)
Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit artum inter se et Susianos aditum relinquens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 3:2)
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:1)
Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 20:2)
Vehemens favonius erat, et multam materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 32:2)
Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae - neque enim propius aditus ei patebat - consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 19:1)
Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 18:1)
Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION