라틴어 문장 검색

Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
Super iuvencum stabat deiectum leo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.1)
Prata inde campique, campi quos non nisi, ingentes boves et fortissima aratra perfringunt:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:1)
haec alia super alia deiecta ipso pondere manent ac sensim quodam velut aggere construuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:4)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
Polliceris in fine, cum certius de vitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 4:1)
Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 835)
Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 49)
illa oculos in humum deiecta modestos Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 639)
ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, membraque de dura vix sua tollit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권225)
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:2)
Non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens deiectis vulnera membris "adspice, mater!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:11)
Sed non attollere contra sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud illatum, pro voce manus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:10)
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
Dixit et insanis deiectam viribus austri forte trabem nactus validum coniecit in hostem exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION