라틴어 문장 검색

etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:36)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)
Etenim negotia publica universa, quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:10)
Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et proficias amplexari et froenare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:16)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Tamen si assentationibus et servilibus artificiis sese ad omnes nutus flectendo parentur, inter vias vilissimas poterit numerari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:27)
Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:6)
Neque antiqua regula reiicenda ut naturam, adinstar bacilli, in contrariam partem flectas, quo recta tandem deveniat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:2)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:1)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum, Monte sub ingenti subiit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:1)
Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit, Interius spectat, quae cornua cruraque gestat, Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:4)
Ille per amfractus subsellia talia nactus, Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION