라틴어 문장 검색

Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:2)
Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:2)
E latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:2)
675 Reliquum cadaver in mare proiectum servat Cordus, qui ex insula Cypra Pompeium secutus erat, in litusque affert, ibique comburit, deinde sepelit ossa, lapidemque imponit cum inscriptione.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권34)
abscondunt gemitus, et pectora laeta Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum (O bona libertas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:106)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XV1)
Exercet hilares facilis hortus urbanos, Et paedagogo non iubente lascivi Parere gaudent vilico capillati, Et delicatus opere fruitur eunuchus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII11)
Sirenas hilarem navigantium poenam Blandasque mortes gaudiumque crudele, Quas nemo quondam deserebat auditas, Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIV1)
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae, Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII3)
Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem Inventus mane est mortuus Andragoras.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIII1)
Nunc hilares, si quando mihi, nunc ludite, Musae:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VIII1)
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum, Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III3)
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas Iam redeunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V4)
Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen Qui geris et studio corda propinqua meis;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION