라틴어 문장 검색

exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium inmixtus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 3:3)
duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium contactu valentiorum agebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장5)
undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque in castra inviti neque innocentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장2)
et Triariae licentiam modestum e proximo exemplum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장4)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
ipse Luguduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, nec parvis periculis immixtus et maioribus non defuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장7)
nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:1)
Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 8:2)
Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 12:1)
Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 35:2)
is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 13:2)
Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION