라틴어 문장 검색

Fraudis sceleris parricidi periuri plenis, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 240)
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3108)
tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 16:2)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)
Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:5)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION