라틴어 문장 검색

saepe tamen demens stulte fecisse fateris, teque ferunt artis paenituisse tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 80:2)
demens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 319)
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 148)
quid volui demens elegis imponere tantum ponderis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권73)
Quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides, "matri" que ait "omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:3)
Dextra mihi lintea danti quid facis, o demens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:41)
Spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat, nec se declinat ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:6)
Nitor et ingrato facio convicia demens vana Iovi cupioque mori moturaque duros verba queror silices.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:8)
Iamque palam est demens inconcessamque fatetur spem veneris, siquidem patriam invisosque penates deserit et profugi sequitur vestigia fratris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:2)
Utinam desistere velles, aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:18)
vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine laesus amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 115)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 812)
demens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1025)
nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1220)

SEARCH

MENU NAVIGATION