라틴어 문장 검색

Ex quo apparet has partes medicinae solas ab is esse temtatas, easque esse uetustissimas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 4:1)
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 5:1)
Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari uiri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 5:2)
Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 6:2)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 10:1)
Igitur ii, qui RATIONALEM medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 13:1)
sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 19:4)
Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eueniant perceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 22:2)
nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 29:5)
Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 30:1)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 30:3)
Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:2)
id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:3)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION