라틴어 문장 검색

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:1)
non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:14)
Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:10)
Ex natura, sicut mater diligit filium.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:11)
Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:34)
quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:19)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:22)
Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:33)
Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:35)
Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam Credas et tenues ire sensisse procellas, Vel magis oblitam facti presentis in illa Naturam peccasse putes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:2)
Singula decernens sensu Natura profundo, Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:14)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Si Natura negat, animi succurrere debet Robur et affectus effectu claudere nostros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION