라틴어 문장 검색

Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:9)
Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:1)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita "praevertunt" inquit "me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:8)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:4)
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:5)
sed unus miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:2)
Lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:28)
Lux erat, et generi dextram complexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:5)
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:3)
Principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:1)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)
Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:1)
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION