라틴어 문장 검색

nolo sit aut meae particeps gloriae, aut in me invidiam ex infelicitatis communione commoveat':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4433)
nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 12)
"Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:6)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit - hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 39:3)
Genus autem id est, quod sui similis communione quadam, specie autem differentis, duas aut pluris complectitur partis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:2)
ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione voluissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:3)
aut honestate, ut virtutum maxi- meque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:6)
Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 65:1)
Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:3)
Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis quod bonum, faustum, felix fortu- natumque esset praefabantur, rebusque divinis, quae publice fierent, ut faverent linguis, imperabatur inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 147:2)
quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis, 'Quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset' praefabantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 147:2)
si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:7)
sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:8)
qua re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION