라틴어 문장 검색

et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장3)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장7)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장4)
Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut adversante vento portum Herculis Monoeci depellitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장3)
quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad navis regreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장3)
exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장11)
Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Alfenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus et omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장1)
Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam bello opposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장1)
Isdem diebus Fabius Valens Vrbini in custodia interficitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장1)
Fabium illis Valentem, captivum et casibus dubiis reservatum, praegravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장8)
praefectura praetorii penes Arrium Varum, summa potentiae in Primo Antonio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장2)
adduntur Primo Antonio consularia, Cornelio Fusco et Arrio Varo praetoria insignia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장8)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION