라틴어 문장 검색

Rex, videns illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, viam cum eis usque ad montana Sur tenuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:2)
Sic quibusdam ad sua redire ferventibus, quidam viam per Romaniam in arido insistentes, civitatem Stamiriam applicuerunt, qui a Graecis, viris Christianis, in omni administratione necessariorum clementer hospitio suscepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:1)
Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:1)
Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:11)
Nunc vero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua noverat, per vallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:5)
Post aliquantum deinde temporis, audita querimonia super omnibus adversitatibus quae ab Ascalonitis fiebant peregrinis Jerusalem venientibus aut redeuntibus, rex Baldewinus accepto consilio suorum ipsum regem Babyloniae expugnare decrevit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:1)
nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Jerusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:8)
sed decet vos sollicitos esse quomodo caute redeatis in virtute armorum vestrorum et regnum Jerusalem retineatis, sicut a principio Deo devovistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:6)
Accepta rex hac auri massa, Ptolemaidem rediit, pro anima Godefridi et pro animabus caeterorum occisorum eleemosynas fieri constituens et plurimas missarum celebrationes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:7)
- De septingentis Christianis peregrinis, qui post visitationem Dominici sepulcri in redeundo occisi sunt a nequissimis Sarracenis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 65:3)
Nam et quidam philosophus dixit, "Cum inimico nemo tute in gratiam redit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:14)
Et alius philosophus dixit, "Si in clientelampotentissimi hominis deveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:61)
Et hoc dico tibi, etiam si cum inimico in gratiam redieris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:1)
«Cum inimico nemo tuto in gratiam redit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:3)
Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fueruntmedici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION