라틴어 문장 검색

'levia' vero lubrica, ni- tida, detrita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1097)
ferri rigor durities ferri, unde enses rigidi fierent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1431)
"Adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur, aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:23)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:4)
qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:5)
Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam incredibili vi ac facultate dicendi tractari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 125:1)
nullum est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum quoddam malum praeceps ac lubricum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:3)
Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 92:1)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:3)
quibus addidi etiam ex σ lectiones quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant, etsi, cum eas praeter libros I II, ubi Dougani editio praesto erat, e veterum editionum farragine excerpere deberem, quam lubrico in solo versarer mihi conscius eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말305)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
Hinc si corpus vel funipendulum oscilletur, vel impedimento quovis politissimo & perfecte lubrico cogatur in linea curva moveri, & corpus aliud recta ascendat vel descendat, sintq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION