라틴어 문장 검색

Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Hoc, inquit Servius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 3:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:2)
Cernit tabe iecur madidum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:54)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Illi rubor igneus ora Succendit, tenditque cutem, pereunte figura, Miscens cuncta tumor, toto iam corpore maior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:40)
Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena Excipiatque meos, qua solet aure, iocos, Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit, Et mihi de nullo fama rubore placet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XII1)
Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LVIII Iecur anserinum1)
propter ruborem autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala aurea in Africa nasci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4845)
hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5953)
etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius incontinentis aut Tityi iecur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5966)
unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4533)
sextum cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse narratur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27242)
naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 682)

SEARCH

MENU NAVIGATION