라틴어 문장 검색

Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius multique audaciae eius aemuli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장1)
nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano coniugique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in ceteros, et accivere Vardanen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장3)
quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장3)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius quam veneno pollutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장3)
retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장6)
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장5)
atque ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장4)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
tam saeva et infesta virtutibus tempora.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 4:2)
qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:2)
talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 4:1)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장1)
nec iam recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION