라틴어 문장 검색

Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- θη appellant - poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:1)
ex quo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:8)
ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae media dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:9)
illud enim rectum est - quod κατόρθωμα dicebas - contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:3)
iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:4)
si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:3)
ille vero, si insipiens - quod certe, quoniam tyrannus - , numquam beatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:9)
homo enim sapiens fieri potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:7)
Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:3)
Etenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei causa sit, alterum cohibere motus animi turbatos, quos Graeci πάθη nominant, appetitionesque, quas illi ὁρμάσ, oboedientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum congregemur, uti moderate et scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint, tantaque poena afficiamus, quantam aequitas humanitasque patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 23:1)
nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 11:9)
sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:2)
Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 74:9)
quo licet existumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 175:3)
sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 74:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION