라틴어 문장 검색

Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장7)
Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt;
(카이사르, 내란기, 3권 46:6)
quidquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장2)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)
neu tibi regificis tentoria larga redundent deliciis, neve imbelles ad signa ministros luxuries armata trahat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:192)
succedant armis trabeae, tentoria lictor ambiat et Latiae redeant ad signa secures.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:3)
curvata tumore parvo planities et mollibus edita clivis creverat in collem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:50)
communes semper litui, communia nobis signa canunt iunctoque sequor tentoria curru."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:180)
et quocumque loco Stilicho tentoria figat, haec patria est."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:144)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
hic picta Saces fucataque Medus, hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:82)
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION