라틴어 문장 검색

'capti' autem 'capi' sic dixit, ut et Cicero ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2954)
omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10213)
aptius uber aptior ubertas et fertilitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2341)
subaudiendum 'abundare'. ipsius autem manu duplex fuit scrip- tura, 'pinus' et 'tinus'. uberrima hic pro 'plurima':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1414)
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:6)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Quis enim uberior in dicendo Platone?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:4)
Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:2)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)
at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:7)
Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:3)
nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:2)
de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:2)
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION