라틴어 문장 검색

siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2715)
est in iuvencis, est in equis patrum virtus neque inbellem feroces progenerant aquilae columbam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 46)
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera fucum, certius accipiet damnum propiusve medullis, quam qui non poterit vero distinguere falsum, quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1014)
"muricibus Tyriis iteratae vellera lanae cui properabantur?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1210)
"iussas cum fide poenas luam, paratus expiare, seu poposceris centum iuvencos sive mendaci lyra voles sonare:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1716)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:22)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
Seres vellere nobiles:
(세네카, Thyestes 388:1)
inter iuvencos tigris erravit duos,
(세네카, Thyestes 723:1)
quare, si sapis, oblatas ne desere messis et stolidum pleno vellere carpe pecus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 165)
noctibus hibernis castrensia pensa laboro et Tyria in clauos uellera secta tuos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 319)
Amphitryoniades qua tempestate iuuencos egerat a stabulis, o Erythea, tuis, uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis, et statuit fessos fessus et ipse boues, qua Velabra suo stagnabant flumine quoque nauta per urbanas uelificabat aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION