라틴어 문장 검색

Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis iis, quos aduersum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장10)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)
sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장11)
praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar--nam pater eius ex concubina ortus erat--, Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장2)
Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장1)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:1)
" Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:5)
invidet Pyrrhus patri, Aiaci Vlixes, Hectori Atrides minor, Agamemno Priamo;
(세네카, 아가멤논 10:43)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
vidi, vidi senis in iugulo telum Pyrrhi vix exiguo sanguine tingui.
(세네카, 아가멤논 11:26)
intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:4)
glorietur deuicto Annibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 7:2)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION