라틴어 문장 검색

Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:2)
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire t iacere umorem in corpus de corpore ductum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:7)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
Cogit me Titus actitare causas Et dicit mihi saepe 'Magna res est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVII1)
iuvenemque secuta relicto Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXII2)
Audi=t vota deus precesque nostras Atque intra, puto, septimas Kalendas Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX2)
Interponis aquam subinde, Rufe, Et si cogeris a sodale, raram Diluti bibis unciam Falerni.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI1)
Quid parcis tibi, Rufe?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI6)
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI1)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
rufa es.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIII4)
Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis, Et thermas tibi habe Neronianas.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII3)
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis Et non decernis, Laure, quid esse velis, Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas Et fuerat serum iam tibi desinere.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION