라틴어 문장 검색

Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:9)
Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 33:2)
" Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:5)
tu tantum precor accommoda ignes et facem extremam mihi.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:30)
Adcommoda mihi paulisper eloquentiam:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 2:5)
"otia si replico priscae bene nota quietis, non semel iste mihi ferrum tulit, o pudor!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 169)
pariter et super his plura replicare superforaneum statuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 4:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque 1 et 2 apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius, ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas 3 quae vix Maroni vix 4 aut Homero competenter accommodarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:3)
Arvernorum, pro dolor, servitus, qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere et sanguine ab Iliaco populos computare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:2)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:4)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
. Hic senior vates - Stygiis adcommoda quippe terra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo - velleris obscuri pecudes armentaque sisti atra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervix ducitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권193)
inde dolum iuvenis fraudique adcommoda sensit tempora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권233)

SEARCH

MENU NAVIGATION