라틴어 문장 검색

Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)
Cum voluit, puro fulget in orbe dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 87)
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, Aut ubi cantatis Luna laborat equis, Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 526)
purior aether fulsit, et e toto pectore cessit onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 12:2)
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 24:4)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 85)
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caves, ingentique .gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 710)
flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권41)
Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권360)
"ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권43)
sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba, lunaque fulgebat, nec facis usus erat, cum subito motu saepes tremuere sinistrae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권319)

SEARCH

MENU NAVIGATION