라틴어 문장 검색

his praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae conperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 52:1)
consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 301:1)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:1)
huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi - Larisam eam arcem vocant - positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 324:1)
consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 350:1)
advocato frequenti consilio legati verba sunt audita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 393:1)
ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 397:1)
res omnes extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 144:1)
placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:1)
sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 189:2)
ignarus quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:2)
eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones et consul venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 344:2)
consule inde postulante ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 345:1)
ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 249:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION