라틴어 문장 검색

Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:3)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:15)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:7)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:1)
Gemit impositis incudibus antrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:16)
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:1)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS3)
aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS4)
successimus antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS12)
Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.9)
hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS31)

SEARCH

MENU NAVIGATION