라틴어 문장 검색

exim consensu ducem Voculam poscentibus, Flaccus summam rerum ei permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장14)
dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio consensus multitudinis extenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장19)
neque is minus valebat apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:2)
sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)
comitia cum populo partitus est, ut exceptis consulatus conpetitoribus de cetero numero candidatorum pro parte dimidia quos populus uellet pronuntiarentur, pro parte altera quos ipse dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:1)
decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:1)
forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:3)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:3)
quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:3)
equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:3)
Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 1:1)
'compos factus uotorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:5)
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:2)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION