라틴어 문장 검색

summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
aspice quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII28)
cum scelus admittunt, superest constantia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII94)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:2)
Obsessusque gerit (tanta est constantia mentis) Expugnantis opus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:29)
an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5193)
miratus hanc eius constantiam Iobates filiam suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1189)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)
"Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:9)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:3)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION