라틴어 문장 검색

Et michi defendit partem uis prima secundam, Et michi dat maior tercia iura labor.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:7)
Defendit senii culpam laus ampla iuuente.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:8)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.
(아풀레이우스, 변명 26:3)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.
(아풀레이우스, 플로리다 14:13)
quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:20)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:5)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
"Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:48)
Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:2)
"An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:8)
Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:4)
nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION