라틴어 문장 검색

verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
Naevium, re vera huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 2:2)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:5)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)
at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장2)
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:2)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:1)
Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:13)
nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:1)
Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et Me derisisse inquit vos putabatis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:4)
Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:3)
Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:6)
aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION