라틴어 문장 검색

' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:9)
non tamen intus digna geri promes in scaenam multaque tolles ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:12)
Si fortunatum species et gratia praestat, mercemur servum, qui dictet nomina, laevum qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram porrigere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 626)
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, excepto quod non simul esses, cetera laetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1022)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
pueri patresque severi fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 137)
"quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta Solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis exstruat lignis focum lassi Sub adventum viri claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas adparet:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 28)
in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.4)
an tua demens vilibus in ludis dictari carmina malis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:9)
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:23)
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:1)
quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:1)
unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:3)
adde, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION