라틴어 문장 검색

tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 187:2)
quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 256:2)
Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 87:1)
consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad , nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 277:1)
ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 173:1)
tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 45:2)
maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia nave uno ictu demersa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 266:1)
quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 160:1)
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 140:1)
Philippo redintegratus est luctus geminatusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 636:1)
redintegrata in litore pugna est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 129:1)
strepitumque exterritus havsit hausit et exterritus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5591)
exterrita pinnarum concussione terrorem significans, ut timuitque exterrita pinnis ales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2151)

SEARCH

MENU NAVIGATION