라틴어 문장 검색

referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 6:1)
est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:3)
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:4)
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:5)
In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:2)
immutata, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:4)
et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:2)
Verborum ordinem immuta, fac sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:7)
immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:4)
sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:5)
Sic per attractionem QN reducitur semper attractio tertia superior QM ad attractionem MN, attractione prima & secunda manentibus prorsus immutatis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 51:7)
Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter?- ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:3)
Favet huic Aurora timori inmutatque meam (videor sensisse) figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:24)
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:1)
22. Quaestiones hae cum detractionis cultu arte coniunguntur, quae cum homines seiunctos tum res quae celeriter in sordes immutantur contingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION