라틴어 문장 검색

Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires, Conquerimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:45)
vicit patientia saevi Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:92)
sic voce Catonis Inculcata viris iusti patientia Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:59)
Gaudet patientia duris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:44)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
non bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 117)
ire iterum in lacrimas hinc est amoris inprobitas, quae cogit lacrimis rogare dudum superbam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4131)
'doceat' autem 'dolere' illud est, quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4343)
Horatius contra quem duplici panno patientia velat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4212)
sed gnato manes perferre sub imos ac si diceret hanc solam esse causam, quae eum cogat ad vitae patientiam, ut filio Turni nuntietur interitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1811)
nam et in Gallo in- patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 111)
"Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:28)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
"Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:12)
Gracchum patientia, civis in rebus optimis constantissimus M. Octavius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION