라틴어 문장 검색

Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:1)
Thysdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.
(카이사르, 아프리카 전기 97:5)
Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
(카이사르, 내란기, 1권 85:12)
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
(카이사르, 내란기, 2권 4:1)
Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:14)
Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장3)
Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장4)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
casta domus, sincera fides, industria sollers.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae51)
percurrit proprium mentitus Signifer annum, et simulata novo Cynthia mense redit, iamque suum volvens audax industria mundum gaudet et humana sidera mente regit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis6)
ornatur propriis industria donis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:139)
nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 11:2)
Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:1)
sed et haec adiuvari potest cultoris industria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 1:2)
Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION