라틴어 문장 검색

cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
non secus ingentique viro magnoque gravatus temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet, ipse sedens telis pariterque ministrat habenis Delius, ipse docet iactus adversaque flectit spicula fortunamque hastis venientibus aufert, sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha Action, caesoque infamis fratre Polites, conatusque toris vittatam attingere Manto Lampus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권359)
"citius me fulmina contra - infandum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권215)
crudelis Erinys obstat et infando differt Eteoclea fratri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권311)
"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)
"hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor Tydeos infandi debellatorque cruenti gurgitis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권243)
"ego infandas potior satiare volucres, me praebete feris, ego bella audere coegi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권184)
"ubi infandae segnes telluris alumni, Bacchus et Alcides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권413)
"vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores, caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella unus init aususque mea procumbere dextra, nunc par infandum miserisque incognita terris pugna subest:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권55)
"summe deum, tibi namque meae primordia Thebae - liveat infandum licet Argos et aspera Iuno - debent, Sidonios ex quo per litora raptor turbasti thiasos, dignatus virgine nostra terga premi et placidas falsum mugire per undas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권94)
omnibus in terris scelus hoc omnique sub aevo viderit una dies, monstrumque infame futuris excidat, et soli memorent haec proelia reges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권312)
"en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt volnera et in molles sequitur manus impia planctus, accipite infandae iusta exsequialia mortis, crudeles, nimiumque mei!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권329)
- comminus infandi leges accedere regni, quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosi Phasidis innuptis vallata cohortibus iret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권78)
"tu quoque, ut egregios fama cognovimus actus, non trucibus monstris Sinin infandumque dedisti Cercyona, et saevum velles Scirona crematum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권282)

SEARCH

MENU NAVIGATION