라틴어 문장 검색

Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 15:1)
iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis affligerentur extremis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 7:2)
Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 12:1)
Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 14:1)
Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi, notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni, comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus, digressusque multo postea pari potestate rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus, revertit ad larem, et agens procul a , multatione bonorum afflictus est a Constantio, hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 3:1)
Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 6:1)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:1)
In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:2)
quos tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:2)
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere praemissis impedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu, permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus, per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis afflictus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 6:1)
adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:2)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
Rex vero afflictis magna ex parte Saxonibus eorumque terra vastata acceptisque eorum obsidibus in Gallias rediit et in palatio, qui vocatur Aquis, natalem Domini celebravit et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 115:1)
Qui cum commisso cum orientalibus Abodritis proelio interisset, populus Wilzorum filium eius Milegastum, quia maior natu erat, regem sibi constituit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION