라틴어 문장 검색

in me tota ruens Venus Cyprum deseruit nec patitur Scythas et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 193)
rebus angustis animosus atque fortis adpare:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 107)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
uxor invicti Iovis esse nescis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2724)
sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:15)
nec quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 114)
"invicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo Subtemine Parcae rupere, nec mater domum caerula te revehet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 138)
inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque summa fuit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.5)
tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator cessisset magna conpellans voce cuculum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.14)
aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.11)
at si fuerit qui docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 142:3)
nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 177:1)
vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장37)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
quaeris, quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION